Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.7.1 Cic. Fam. 13.7.1 (English) >>Cic. Fam. 13.7.5

Scr. Romae non ante mcd. m. Oct a. 709 (45). . CICERO CLVVIO S. 13.7.1 Cum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine tuaque summa in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipi Atellani qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipi causa laborarem tibi ostendi. post tuam autem profectionem is cum et maxima res municipi honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur, pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere, etsi non sum nescius et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intellego. qua re a te tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse arbitror. 13.7.2 et primum velim existimes, quod res est, municipi fortunas omnis in isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum summis adfectum esse difficultatibus. hoc etsi commune videtur esse cum multis, tamen mihi crede singularis huic municipio calamitates accidisse ; quas idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines quos nolo videar offendere. 13.7.3 itaque nisi magnam spem haberem C. Caesari nos causam municipi probaturos, non erat causa cur a te hoc tempore aliquid contenderem ; sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.7.1 Cic. Fam. 13.7.1 (English) >>Cic. Fam. 13.7.5

Powered by PhiloLogic